- CASATI
- CASATIIoachimo Vadiano de Colleg. et Monaster. Germ. l. 2. p. 60. et ex eo Goldasto Not. ad Dosithcum, l. 3. p. 23. priumum dicti sunt libertini generis homines, qui conductum inhabitabant: Locantur enim, inquit, Vadianus, hodieque villae et casae certâ redituum aut census conditione, nec unâ locationis specie. Diversi autem erant ab illis servis, quos vulgus Alemannorum Leibeigeneleuth vocat. At Carolo du Fresne Casati, non tam libertinae, quam servilis fuerunt conditionis, dictique videntur servi ii, qui intra casam, h. e. in ruralibus possessionibus, serviebant, ut est in Capitular. Caroli M. l. 4. c. 73. et 80. quique certis casis erant addicti. Servorum namque aliso casatos, alios non casatos, fuisse, docet in ex Charta Divisionis Imperii Caroli M. Histor. Franc. Tom. II. c. 6. p. 89. et Divisione Ludovici Pii, c. 7. Neque alii videntur Casati, in Chartis Alamann. apud eundem Goldastum, Chartâ 39. 69. 87. etc. iedem forte cum Casariis, in l. 7. Cod. Theodos. de Bonis proscript. ubi in familia rustrica recensentur, quot sint Casarii vel coloni; appellati a casis rusticis, quibus habitandis aut curandis erant praefecti. Nam praedia pluribus casisconstabant, etc. Alibi vox Casatus, pro domestico vel vassallo, occurrit non raro. Hinc Casata seu Cassata, promiseve enim scribitur, habitaculum cum certa terrae portione, idoneâ ad unam familiam alendam, servis Casatis olim attribui solitum, atque adeo ipsa familia, in Capitulis Caroli M. l. 5. c. 3. Capitulis Caroli Calvi tit. 23. c. 27. etc. Vide plura hanc in rem apud Carolum du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.